05.11.2009, 13:49
|
#1 |
Junior Member
Регистрация: 11.2009
Сообщений: 1
Репутация: 0 | 0 | Пожалуйста, помогите перевести текст Пожалуйста помогите перевести тектс))))
RES CORPORALES ET INCORPORALES
Quaedam res corporales sunt, quaedam incorporates. Corporales hae sunt, quae tangi possunt, velut fundus, homo, vestis, aurum, argentum et denique aliae res innumerabiles.
Incorporales sunt quae tangi non possunt, qualia sunt ea, quae in iure consistunt, velut ius successionis, usus fructus, obligationes.
Nec ad rem pertinet, quod in hereditate res corporales continentur: narn el fructus, qui ex fundo percipiuntur, corporales sunt, et id, quod ex aliqua obligatione nobis debetur, plerumque corporale est, veluti fundus, homo, peciinia.
Nam ipsum ius successionis et ipsum ius utendi-f ruendi et ipsum ius obligationis incorporale est. Eodem numero sunt iura praediorum urbanorum et rusticorum, quae etiam servitutes vocantur. |
| |