De Mucio Scaevola
Cum Porsenna, rex Etruscorum, Romam obsideret, Gaius Mucius, juvenis nobilis, cui indignum videretur, quod patria sua ab hostibus premeretur, regem Porsennam occidere consilium cepit. Itaque, ferro sub veste abdito, in castra Porsennae venit. Cum eo tempore ibi stipendium militibus daretur, scriba cum rege pari fere ornatu sedebat. Mucius, ignorans, uter rex esset, scribam pro rege occidit. Ab hostibus captus, cum videret mortem se vitare non posse, manum suam dextram in foculum incensum injecit eamque aequo animo torrebat, veluti manum puniens, quae scribam occiderat. Rex, patientiam Mucii admiratus, eum ab igne amovit domumque impunitum dimitti jussit. Tum Mucius, quasi beneficium reddens: «Quoniamj - inquit - virtutem honoras, rem omnem tibi aperiam. Trecenti juvenes contra te conjuravimus. Mea sors prima fuit, ceteri, ut cuique sors ceciderit, ex ordine venient, quoad a nobis interficieris». Quo audito, Porsenna perterritus legatos Romam misit, qui pacem peterent. Pace facta obsidibusque datis, Porsenna ab urbe exercitum reduxit. Mucius autem magnis praemiis a civibus suis donatus est, et Scaevolae cognomen ei a populo datum est.